Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 2: Versus 25

Circumcisio quidem.Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam.Prodest, si legem,etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur.Prodest.Quaeritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiae, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.
(* Traductions européennes)